iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt
nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem
veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius
sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu
coeperunt flere dicentes
quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo
tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis
altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare
obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt
quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus
Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in
Maspha interfici eos qui defuissent
ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo
Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel
unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non
daturos nos his filias nostras
idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui
non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt
habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse
eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi
reppertus est
miserunt itaque decem milia viros robustissimos et
praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in
ore gladii tam uxores quam parvulos eorum
et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini
et mulieres quae cognoverunt viros interficite
inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines
quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo
in terra Chanaan
miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra
Remmon et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent
veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt
eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt
quas simili modo traderent
universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem
super interfectione unius tribus ex Israhel
dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non
acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt
et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne
una tribus deleatur ex Israhel
filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento
et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus
suis uxorem Beniamin
ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas
Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem
urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit
ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona
praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et
latete in vineis
cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more
procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores
singulas et pergite in terram Beniamin
cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos
queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non
enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed
rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte
peccatum est
feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et
iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros
uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes
urbes et habitantes in eis
filii quoque Israhel reversi sunt per tribus et familias
in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israhel sed
unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat